Источники
Зрелое средневековье
Часть II (1183-1283 гг.)
Июль 1253 г.
Миндаугас, король Литвы, дарит Ливонскому ордену некоторые земли в Западной
Литве (в Жемайтии и Ятвягии).
Mindowe dei gratia rex Lettowie etc.
Quoniam inspirationis divine gratia faciente per consilium [dilectorum nobis in Christo magistri et] fratrum [domus Theutonice in Liuonia] de tenebris gentium in ecclesie Jesu Christi lumen sumus vocati ac renati per [unde gratiam baptismalis ac sanctissimus pater ac dominus noster, Innocentius papa quartus, personam, regnum et omnia bona nostra iurisdictioni ac protectioni apostolice sedis subiiciens auctoritate sua nos fecit coronari in regem totius Lettowie ac terrarum omnium, quas divine virtutis auxilio iam eripuimus de infidelium manibus vel eripere poterimus in futurum, ut fini laudabili valeat consumari, quod in nobis inchoatum est fideique rebelles et turbatores regni nostri manu potenti reprimere valeamus] necessarium nobis vidimus [magistri et fratrum auxilium predictorum, quod et ipsi nobis ferendum, ut in eorum litteris super hoc confectis plenius continetur, sub iureiurando firmiter promiserunt.
Quamvis autem militia eorundem fratrum ordinis instituta noscatur contra fidei et ecclesie turbatores et ipsi nobis plus quam ceteris christianis auxilium suum ferre essent parati ad resistendum inimicis fidei, absque obligationis vinculo speciali vitam eternam sufficiens sibi stipendium representarent, tamen ut suam obligationem nobis in hac novitate maxime necessariam efficacius in auxilio nobis ferendo valeant observare] terras inferius nominandas domui eorum de consensu heredum nostrorum contulimus [libere ac quiete perpetuo possidendas] ea conditione interposita, ut ipsi fratres per se ac suos in expensis propriis maceriali gladio auxilio et consilio nobis ac regni nostri legitimis successoribus assistant perpetuo contra nostros et fidei inimicos. Econtra nos et successores nostros eodem modo et per omnia fratribus eisdem obligamus. Nomina autem terrarum sunt hec: Rasseyene medietatem, Lukowe medietatem, Betegalle medietatem, Eregalle medietatem, Deynowe medietatem, Kulene totum, Karsowe totum, Crase totum, Nederowe totum, Weyze totom, aliud Weyse totum, Wange totum.
In huius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. Presentes fuerunt, cum hec fierent, dominus Culmensis episcopus, magister Andreas fratrum predictorum et fratres sui Andreas, Johannes pincerna, Sittherus dapifer et Theodericus de Hassendorp, de fratribus predicatoribus frater Sinderamus, de fratribus minoribus frater Adolfus et sui socii et alii quamplures.
Datum in Lettowia in curia nostra anno domini MCCLIII mense Julio.
(Текст из:
Preußisches Urkundenbuch. Politische Abtheilung. Königsberg, 1909. Bd. 1, Hlft.
2 / ed. A. Seraphim. P. 33 35)
12 марта 1254 г.
Миндаугас, король Литвы, дарит первому епископу Литвы Христиану половины
волостей Рассейняйской, Бетигалской и Лаукувской в Жемайтии.
|
Mindowe, dei gratia rex Lettowiae,
omnibus Christi fidelibus, ad quos praesens scriptum pervenerit, salutem in
domino Ihesu.
Universitatem
vestram scire volumus, quod nos de maturo consilio nostrorum, recepimus
venerabilem patrem, dominum Christianum, quem consecrari postulavimus in
episcopum regni nostri, mittentes ipsum in corporalem possesionem, assignantes
etiam eidem pro dote Rassegene mediatatem, Betegallen mediatatem, Lokowe
mediatatem; in cuius rei perhennem memoriam praesentem paginam sigillo nostro
fecimus communiri.
Acta sunt haec
praesentibus et consentientibus filiis nostris Replen et Gerstuchen, Parbsen,
fideli nostro, anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto, quarto
idus Martii.
|
|
Миндовг,
милостью божьей король Литвы, всем верующим во Христе, до которых
дойдет это послание, [желает] здравствовать во господе Иисусе.
Да будет вам известно, что
по зрелому размышлению нашему мы приняли досточтимого отца господина
Христиана, которого мы намереваемся посвятить в епископы нашего
королевства, вводя его полностью во владение, а также предоставляя ему
в дар половину [земли] Рассиене, половину [земли] Бетегалле, половину
[земли] Лукове, в вечную память коего дела мы распорядились скрепить
настоящую грамоту нашей печатью.
Это совершено в лето
господне тысяча двести пятьдесят четвертое, в четвертые иды марта в
присутствии и при согласии сыновей наших Реплена и Герстухена, [а
также] верного нам Парбсена.
(Перевод
И. В. Шталь) |
(Gedimino laiškai = Послания Гедимина /
подготовили В. Т. Пашуто и И.
В. Шталь, Вильнюс, 1966,
с. 20-21)
Подготовил Томас
Баранаускас
Источники 1009-1183 гг.
Источники 1283-1386 гг,
|
|